C. LXIX. Quibus exemplis preter naturam substantia panis et uini in corpus et sanguinem Christi conuerti probetur.
Item Ambrosius de sacramentis.XXI. Pars. Reuera mirabile est, quod manna Deus
pluerit patribus, et cottidiano celi pascebantur alimento.
Unde dictum est: "Panem angelorum manducauit homo."
Sed tamen panem illum qui manducauerunt, omnes in
deserto mortui sunt. Ista autem esca, quam accipitis
iste panis uiuus, qui de celo descendit, uitae eternae substantiam
ministrat, et quicumque hunc manducauerit,
non morietur in eternum, et corpus est Christi.
Considera nunc, utrum prestantior sit panis angelorum, an
caro Christi, que utique corpus est uitae. Manna illud de
celo, hoc super celum; illud celi, hoc Domini celorum;
illud corruptioni obnoxium, si in diem alterum seruaretur,
hoc alienum ab omni corruptione, quicumque religiose
gustauerit, corruptionem sentire non poterit. Illis aqua de
petra fluxit, tibi sanguis e Christo; illos ad horam satiauit
aqua, te sanguis diluit in eternum. Iudeus bibit et sitit; tu,
cum biberis, sitire non poteris; et illud in umbra, hoc in
ueritate. Si illud, quod miraris, umbra est, quantum istud
est, Cuius umbram miraris? Audi, quia umbra est,
que apud patres est facta: "Bibebant" inquit, "de
consequenti eos petra; petra autem erat Christus. Sed non
in pluribus eorum conplacitum est Deo. Nam prostrati
sunt in deserto. Hec autem facta sunt in figura nostri."
Cognouisti potiora: potior enim est lux quam umbra,
ueritas quam figuram, corpus auctoris quam manna de
celo. §. 1. Forte dicas: aliud uideo; quomodo tu michi
asseris, quod Christi corpus accipiam? Et hoc nobis adhuc
superest ut probemus. Quantis igitur utimur exemplis,
ut probemus, hoc non esse, quod natura formauit, sed
quod benedictio consecrauit, maioremque uim esse benedictionis,
quam naturae, quia benedictione etiam natura ipsa
mutatur? Virgam tenebat Moyses; proiecit eam, et
facta est serpens. Rursus apprehendit caudam serpentis,
et in uirgae naturam reuertit. Vides ergo, prophetica
gratia bis mutatam esse naturam, et serpentis et
uirgae. Currebant Egypti flumina puro meatu aquarum;
subito de fontium uenis sanguis cepit erumpere; non erat
potus in fluuiis; rursus ad Prophetae preces cruor cessauit
fluminum, aquarum natura remeauit. Circumclusus erat
undique populus Ebreorum, hinc Egyptiis uallatus, inde
mari clausus. Virgam leuauit Moyses; separauit se aqua,
et in murorum speciem congelauit, atque inter undas uia
pedestris apparuit. Iordanis retrorsum conuersus contra
naturam in sui fontis reuertitur exordium. Nonne claret,
naturam uel maritimorum fluctuum, uel fluuialis cursus
esse mutatam? Sitiebat populus patrum, tetigit Moyses
petram, et aqua de petra fluxit. Numquid non preter naturam
operata est gratia, ut aquam uomeret petra, quam
non habebat natura? Marath fluuius amarissimus erat, ut
sitiens populus bibere non posset; misit Moyses lignum in
aquam, et amaritudinem suam aquarum natura deposuit,
quam infusa subito gratia temperauit. Sub Heliseo
propheta uni ex filiis prophetarum excussum est ferrum
de securi, et statim mersum est; rogauit Heliseum qui amiserat
ferrum; misit etiam Heliseus lignum in aquam, et
ferrum natauit. Utique et hoc preter naturam factum
cognouimus. Grauior est enim ferri species
quam aquarum liquor. §. 2. Aduertimus igitur, maioris
esse gratiam quam naturam, et adhuc tamen
propheticae benedictionis numeramus gratiam. Quod
si tantum ualuit humana benedictio, ut naturam conuerteret,
quid dicimus de ipsa consecratione diuina, ubi
uerba ipsa Domini saluatoris operantur? Nam sacramentum
istud, quod accipis, Christi sermone conficitur. Quod
si tantum ualuit sermo Helyae, ut ignem de celo deponeret,
non ualebit Christi sermo, ut species elementorum
mutet? De totius mundi operibus legisti: "quia
ipse dixit, et facta sunt: ipse mandauit, et creata sunt."
Sermo igitur Christi, qui potuit ex nichilo facere
quod non erat, non potest ea, que sunt, in id mutare, quod
non erant non enim minus est dare, quam mutare
nouas naturas rebus. §. 3. Sed quid argumentis utimur?
suis utamur exemplis, incarnationisque misterii astruamus
ueritatem. Numquid naturae usus presensit,
cum Iesus Dominus ex Maria nasceretur? Si ordinem querimus,
uiro mixta femina generare consueuerat. Liquet
igitur, quod preter naturae ordinem uirgo generauit. Et
hoc, quod conficimus, corpus ex Virgine est. Quid hic
naturae ordinem queris in Christi corpore, cum preter naturam
sit ipse Dominus Iesus partus ex Virgine? Vera
utique caro Christi, que crucifixa est, que sepulta est.
Vere ergo illius carnis sacramentum est. Ipse Dominus
Iesus clamat: "Hoc est corpus meum." Ante benedictionem
uerborum celestium alia species nominatur; post
consecrationem corpus significatur. Ipse dicit sanguinem
suum. Ante consecrationem aliud dicitur; post
consecrationem sanguis nuncupatur, tu dicis: Amen,
hoc est: uerum est. Quod sermo sonat affectus sentiat.