Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXXV. Quamuis cottidie manducatur Christus, integer tamen permanet uiuus.

Item Augustinus ex sermone de uerbis Domini.
"Qui manducat me, uiuit propter me." Non ergo,
fratres, timeamus manducare panem istum, ne forte finiamus
illum, et postea quod manducemus non inueniamus.
Manducetur Christus: uiuit manducatus, quia surrexit occisus;
nec, quando manducamus, partes de illo facimus. Et
quidem in sacramento sic fit, et norunt fideles, quemadmodum
manducent carnem Christi. Unusquisque accipit
partem suam, unde et ipsa gratia partes uocantur. Per
partes manducatur, et manet integer totus; per partes manducatur
in sacramento, et manet integer totus in celo;
manet integer totus in corde tuo. Totus enim erat apud
patrem, quando uenit in Virginem; inpleuit illam, nec recessit
ab illo. Veniebat in carnem, ut homines eum
manducarent et manebat integer apud patrem, ut angelos
pasceret.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1345/1346
Gehe zu Spalte: