C. LIX. Quomodo spiritualiter corpus Christi sit accipiendum.
Idem super Iohannem. [ad c. 6. tract. XXVI. et XXVII.]Credere in Iesum Christum, hoc est manducare panem
uiuum. Qui credit manducat. Inuisibiliter saginatur,
quia inuisibiliter renascitur. "Et qui manducat carnem
meam, et bibit sanguinem meum uitam habet eternam."
Participatione enim filii (quod est per unitatem corporis
eius et sanguinis) homo manducans uiuit, non
sumens tantum in sacramento (quod et mali faciunt), sed
usque ad Spiritus participationem, ut in corpore Domini
tamquam membrum maneat, et eius Spiritu uegetetur, quod
est, dum eius mandata seruat. §. 1. Ad altare Dei inuisibile
(quo non accedit iniustus) ille peruenit, qui ad hoc
presens iustificatus accedit. Inueniet illic uitam, qui hic
discernit causam suam.