Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LX. Spiritus sanctus inuisibiliter corpus et sanguinem Christi sanctificat.

Idem in libro III. de Trinitate. [c. 4.]
Corpus et sanguinem Christi dicimus illud, quod ex
fructibus terrae acceptum, et prece mistica consecratum,
recte sumimus ad salutem spiritualem in memoriam
dominicae passionis. Quod cum per manus hominis ad
illam uisibilem speciem perducatur, non sanctificatur, ut
sit tam magnum sacramentum, nisi operante inuisibiliter
spiritu Dei, cum hec omnia, que per corporales motus in
illo opere fiunt, Deus operetur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1337/1338
Gehe zu Spalte: