Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LVIII. Quod Christus uisibiliter in sacramento spiritualiter in ueritate manducatur et bibitur.

Item.
Qui manducant et bibunt Christum, uitam manducant et
bibunt. Illud manducare est refici; illud bibere est
uiuere. Quod in sacramento uisibiliter sumitur, in ipsa ueritate
spiritualiter manducatur et bibitur. Manducatur
Christus: uiuit manducatus, quia surrexit occisus. Nec
quando manducamus, partes de illo facimus. Et quia
in sacramento sic fit, et norunt fideles, quomodo
manducent carnem Christi; unusquisque accipit partem
suam, unde et ipsa gratia partes uocantur. Per partes
manducatur et manet integer totus in corde tuo. Totus
erat apud Patrem, quando uenit in Virginem; inpleuit illam,
nec recessit ab illo. §. 1. Quod uidetur panis est et
calix, quod etiam oculi renunciant. Quod autem fides
postulat instruenda, panis est corpus Christi, calix sanguis.
§. 2. Ista ideo dicuntur sacramenta, quia in eis
aliud uidetur, et aliud intelligitur. Quod uidetur
speciem habet corporalem; quod intelligitur fructum habet
spiritualem. §. 3. Qui accipit misterium unitatis, et non
tenet uinculum pacis, non misterium accipit pro se, sed testimonium
contra se.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1335/1336
Gehe zu Spalte: