Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LIV. Sacramentum corporis Christi non nisi ieiuni debemus accipere.

Item Augustinus in libro responsionum ad
Ianuarium. [c. 6.]
XVIII. Pars. Liquido apparet, quando primo acceperunt


discipuli corpus et sanguinem Domini, non eos
accepisse ieiunos. Numquid tamen propterea calumpniandum
est uniuersae ecclesiae, quod a ieiunis semper accipitur?
Ex hoc enim placuit Spiritui sancto, ut in honore
tanti sacramenti prius in os Christiani dominicum corpus
intraret, quam exteri cibi. Nam ideo per uniuersum
orbem mos iste seruatur. Neque enim, quia post cibos
Dominus dedit, propterea pransi aut cenati fratres ad illud
sacramentum accipiendum conuenire debent, aut, sicut
faciebant quos Apostolus arguit et emendat, mensis suis
ista miscere. Namque Saluator, quo uehementius conmendaret
misterii illius altitudinem, ultimum hoc uoluit
infigere cordibus et memoriae discipulorum, a quibus ad
passionem disgressurus erat, et ideo non precepit, quo
deinceps ordine sumeretur, ut Apostolis, per quos ecclesias
dispositurus erat, seruaret hunc locum. Nam si hoc ille
monuisset, ut post cibos alios semper acciperetur,
credo, quod eum morem nemo mutasset. Cum uero
ait Apostolus, de hoc sacramento loquens: "Propter quod,
fratres, cum conuenitis ad manducandum, inuicem expectate,
si quis esurit, domi manducet, ut non ad iudicium
conueniatis," statim subtexuit: "cetera autem, cum uenero,
ordinabo." Ubi intelligi datur, quia multum erat, ut
in epistola totum illis agendi ordinem insinuaret,
quod uniuersa per orbem seruat ecclesia, ab ipso ordinatum
esse, quod nulla horarum diuersitate uariatur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1333/1334
Gehe zu Spalte: