Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LV. Ante consecrationem est panis, sed uerbis Christi in eius corpus conuertitur.

Item Ambrosius in libro [IV.] de sacramentis. [c. 4.]
XIX. Pars. Panis est in altari usitatus ante uerba
sacramentorum; ubi accessit consecratio, de pane fit caro
Christi. Quomodo autem potest qui panis est
corpus esse Christi? Consecratio autem quibus uerbis,
cuius sermonibus est? Domini Iesu. Nam reliqua
omnia, que dicuntur, laus Deo defertur, oratione
petitur pro populo, pro regibus, pro ceteris. Ubi
autem sacramentum conficitur, iam non suis sermonibus
sacerdos, sed utitur sermonibus Christi. Ergo sermo
Christi hoc conficit sacramentum. Quis sermo Christi?
hic, quo facta sunt omnia. Iussit Dominus, et


facta sunt celum et terra mare. Vides
ergo, quam operatorius sit sermo Christi. Si ergo uis tanta
est in sermone Domini Iesu, ut inciperet esse quod
non erat: quanto magis operatorius est, ut sint que erant
et in aliud conmutentur? Et sic quod erat panis ante consecrationem
iam corpus Christi est post consecrationem,
quia sermo Christi creaturam mutat, et sic ex pane fit corpus
Christi, et uinum cum aqua in calice missum fit sanguis
consecratione uerbi celestis. §. 1. Sed forte dicis: Speciem
sanguinis non uideo; sed habet similitudinem. Sicut enim
mortis similitudinem sumpsisti, ita etiam similitudinem
sanguinis bibis, ut nullus horror cruoris sit, et precium
tamen operetur redemptionis. Didicisti, quia accipis
corpus Christi. [Et c. 5.] §. 2. Vis scire, quia uerbis
celestibus consecratur? Accipite, que sunt uerba. Dicit
sacerdos: "Fac nobis," inquit, "hanc oblationem scriptam
rationabilem etc." Inde: omnia illa
euangelistae sunt usque ad "Accipite" siue corpus, siue
sanguinem. Inde uerba sunt Christi: "Accipite et bibite
ex hoc omnes; hic est enim sanguis meus." Vide singula.
Qui pridie, inquit, quam pateretur, in sanctis manibus
accepit panem. Ante, quam consecretur, panis
est: ubi autem uerba Christi accesserint, corpus Christi
est. Deinde audi dicentem: Accipite, et edite ex eo
omnes; hoc est enim corpus meum. Et ante uerba Christi
calix est uini et aquae plenus. Ubi uerba Christi operata
fuerint, ibi sanguis efficitur, qui plebem redemit. §. 3.
Ergo uide, quam potens est sermo Christi uniuersa
conuertere. Deinde ipse Iesus testificatur, quod
corpus suum, et sanguinem suum accipiamus. De cuius
fide et testificatione dubitare non debemus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1333/1334
Gehe zu Spalte: