Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LIII. Hostia, que semel oblata est, in recordationem suae mortis cottidie offertur.

Item Ambrosius in epistola ad Ebreos. [c. 10.]
In Christo semel oblata est hostia ad salutem sempiternam
potens. Quid ergo nos? nonne per singulos dies
offerimus? Offerimus, sed ad recordationem mortis
eius, et una est hostia, non multae. Quomodo una et
non multae? quia semel oblatus est Christus. Hoc autem
sacrificium exemplum est illius, id ipsum semper id
ipsum. Proinde hoc est sacrificium, alioquin dicetur,
quoniam in multis locis offertur, multi sunt Christi? Nequaquam,
sed unus ubique Christus, et hic plenus existens,
et illic plenus. Sicut enim quod ubique offertur unum
est corpus, et non multa corpora: ita et unum sacrificium.
Pontifex auoem ille est, qui hostiam obtulit nos mundantem.
Ipsam offerimus etiam nunc, que tunc oblata
consumi non potest. Quod nos facimus, in conmemorationem
fit eius, quod factum est: "Hoc enim facite,"
ait, "in meam conmemorationem."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1333/1334
Gehe zu Spalte: