Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLIII. Quare elementorum species reseruentur, cum uere sit Christi corpus et sanguis.

Ambrosius in libro de offitiis.
Forte dicas, quomodo uera caro, quomodo uerus sanguis,
qui similitudinem non uideo carnis, non uideo sanguinis
ueritatem? Primo omnium dixi tibi de sermone
Christi, qui operatur, ut possit mutare et conuertere genera
et instituta naturae. Deinde, ubi non tulerunt sermonem
Christi discipuli eius, sed audientes, quod carnem suam
daret manducare, et sanguinem suum ad bibendum,
recedebant, solus tamen Petrus dixit: "Verba uitae
eternae habes, et ego a te quomodo recedam?" Ne igitur
plures hoc dicerent, et ne ueluti quidam esset horror
cruoris, sed maneret gratia redemptionis, ideo in
similitudine quidem accipis sacramentum, sed uere
naturae gloriam uirtutemque consequeris. "Ego
sum," inquit, "panis uiuus, qui de celo descendi."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1329/1330
Gehe zu Spalte: