Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLII. Confessio Berengarii.

XVI. Pars. Ego Berengarius, indignus ecclesiae S.
Mauritii Andegauensis diaconus, cognoscens ueram, catholicam
et apostolicam fidem, anathematizo omnem
heresim, precipue eam, de qua hactenus infamatus sum,
que astruere conatur, panem et uinum, que in altari ponuntur,
post consecrationem solummodo sacramentum, et non
uerum corpus et sanguinem Domini nostri Iesu Christi


esse, nec posse sensualiter, nisi in solo sacramento manibus
sacerdotum tractari, uel frangi, aut fidelium dentibus
atteri. Consentio autem sanctae Romanae ecclesiae et
apostolicae sedi, et ore et corde profiteor, de sacramentis
dominicae mensae eandem fidem me tenere,
quam dominus et uenerabilis Papa Nykolaus, et hec sancta
sinodus auctoritate euangelica et apostolica tenendam tradidit
michique firmauit: scilicet panem et uinum, que in
altari ponuntur, post consecrationem non solum sacramentum,
sed etiam uerum corpus et sanguinem Domini nostri
Iesu Christi esse, et sensualiter non solum sacramentum,
sed in ueritate manibus sacerdotum tractari, frangi, et
fidelium dentibus atteri; iurans per sanctam, et homousion
Trinitatem, et per hec sacrosancta Christi euangelia.
Eos, qui contra hanc fidem uenerint, cum dogmatibus et
sectatoribus suis eterno anathemate dignos esse pronuncio.
Quod si ego ipse aliquando contra hec aliquid
sentire presumpsero aut predicare, canonum seueritati
subiaceam. Lecto et perlecto sponte subscripsi. §. 1.
Hanc confessionem suae fidei de corpore et sanguine
Domini nostri Iesu Christi a Berengario Romae coram
CXIII. episcopis factam misit Nykolaus Papa per urbes
Italiae, Germaniae, Galliae, et ad quecumque loca fama
prauitatis eius peruenire ante potuit, ut ecclesiae, que
prius doluerant de auerso atque aduerso, postea
gaudeant de reuerso atque conuerso.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1327/1328
Gehe zu Spalte: