Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLIV. Non carnaliter, sed spiritualiter Christi corpus et sanguinem debemus accipere.

Item Augustinus in expositione Psalmo LIV.
Prima quidem, inquit, heresis in discipulis Christi,
uelut a duricia sermonis eius facta est. Cum enim diceret:
"Nisi quis manducauerit carnem meam, et biberit
sanguinem meum, non habebit uitam eternam," illi non
intelligentes dixerunt ad inuicem: "Durus est hic sermo,
quis eum potest manducare." Dicentes, quia durus
est hic sermo, separauerunt se ab illo; et remansit
cum duodecim. Discedentibus illis instruxit eos, qui
remanserant. Spiritus est, inquit, qui uiuificat; caro
nichil prodest. Verba, que locutus sum ad uos, Spiritus
et uita sunt. Intellexistis spiritualiter? Spiritus et uita
sunt. Intellexistis carnaliter? Etiam sic illa spiritus et uita
sunt, sed tibi non sunt. Spiritualiter intelligite que
locutus sum. Non hoc corpus, quod uidetis, manducaturi
estis, et bibituri illum sanguinem, quem fusuri sunt qui
me crucifigent. Sacramentum, aliquod uobis conmendaui:
spiritualiter intellectum uiuificabit uos; caro autem non
prodest quicquam. Sed quomodo illi intellexerunt?
Carnem quippe sic intellexerunt, quomodo in cadauere
uenditur, aut in macello dilaniatur. "Sciens autem
Iesus ait: hoc uos scandalizat, quia dixi: do uobis carnem
meam manducare, et sanguinem meum bibere? Si ergo
uideritis filium hominis ascendentem, ubi erat prius?" Quid
est hoc? Hinc soluit, quod illos mouerat; hinc aperuit,
unde fuerant scandalizati: hinc plane, si
intelligerent. Illi autem putabant, erogaturum corpus
suum. Ille dixit, se ascensurum in celum, utique integrum.
Cum uideritis filium hominis ascendentem, ubi erat
prius? certe uel tunc uidebitis, quia non eo modo, quo
putatis, erogat corpus suum, uel tunc intelligetis, quia
gratia eius non sumitur morsibus. Item: [tractatu 30. in
Iohannem: §. 1.] Donec seculum finiatur, sursum est
Dominus; sed tamen etiam hic nobiscum est ueritas Dominus.
Corpus enim, in quo resurrexit, uno loco esse
oportet; ueritas autem eius ubique diffusa est.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1329/1330
Gehe zu Spalte: