Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXV. Visibiles creaturae in Christi corpus et sanguinem inuisibiliter conuertuntur.

Item Eusebius Emisenus.
XIV. Pars. Quia corpus assumptum ablaturus erat ab
oculis, et illaturus sideribus, necessarium erat, ut die
cenae sacramentum nobis corporis et sanguinis consecraret,
ut coleretur iugiter per misterium, quod semel
offerebatur in precium, ut quia cottidiana, et indefessa currebat
pro hominum salute redemptio, perpetua esset
redemptionis oblatio, et perhennis uictima illa uiueret in
memoria, et semper presens esset in gratia uere unica et
perfecta hostia, fide estimanda, non specie, nec exteriori
censenda uisu, sed interiori affectu. Unde celestis confirmat
auctoritas, quia "caro mea uere est cibus, et sanguis
meus uere est potus." §. 1. Recedat ergo omne
infidelitatis ambiguum, quandoquidem qui auctor est
muneris ipse etiam est testis ueritatis. Nam et inuisibilis
sacerdos uisibiles creaturas in substantiam corporis
et sanguinis sui uerbo suo secreta potestate conuertit, ita
dicens: "Accipite et comedite, hoc est corpus meum;"
et sanctificatione repetita: "Accipite, et bibite, hic est
sanguis meus." Ergo ad nutum precipientis Domini
repente ex nichilo substiterunt excelsa celorum, profunda
fluctuum, uasta terrarum: pari potestate in spiritualibus
sacramentis, ubi precipit uirtus, seruit effectus.
§. 2. Quanta itaque et quam celebranda beneficia uis diuinae
benedictionis operetur, et, quomodo tibi nouum et
inpossibile esse non debeat, quod in Christi substantiam
terrena et mortalia conuertuntur, te ipsum, qui in Christo
es regeneratus, interroga. Dudum alienus a uita, peregrinus
a misericordia, a salutis uia intrinsecus mortuus
exulabas; subito initiatus Christi legibus, et salutaribus
misteriis innouatus, in corpus ecclesiae non uidendo, sed
credendo transsiluisti, et de filio perditionis adoptiuus
Dei fieri occulta puritate meruisti; in mensura uisibili
permanens maior factus es te ipso inuisibiliter sine quantitatis
augmento; cum idem atque ipse esses, multo alter
fidei processibus extitisti; in exteriori nichil additum est, et


totum in interiori mutatum est, ac sic homo Christi filius
effectus, et Christus in mente hominis est formatus. Sicut
ergo sine corporali sensu, uilitate preterita deposita, subito
indutus es dignitatem nouam, et sicut hoc, quod Deus
lesa in te curauit, infecta diluit, maculata detersit, non
oculis, sed sensibus tuis sunt credita: et
cum reuerendum altare cibis spiritualibus satiandus
ascendis, sacrum Dei tui corpus et sanguinem fide respice,
honora, mirare, mente continge, cordis manu suscipe, et
maxime totum haustu interioris hominis assume.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1325/1326
Gehe zu Spalte: