Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXXVI. Quare in specie panis et uini sacramentum suum Christus nobis ministrauit.

Item Augustinus.
Quia passus est pro nobis Dominus, conmendauit nobis
in isto sacramento sanguinem suum et corpus, quod etiam
fecit nosmetipsos. Nam et nos corpus ipsius facti sumus,
et per misericordiam ipsius quod accepimus nos
sumus. Recordamini: et uos non fuistis, et creati estis;
ad aream dominicam conportati estis; laboribus boum,
id est annunciantium euangelium, triturati estis; quando
catecumini deferebamini, in horreo seruabamini, nomina
uestra dedistis, cepistis moli ieiuniis exorcismi;
postea ad aquam uenistis, et conspersi estis, et panis dominicus
facti estis. Ecce, quod accepistis. Quomodo ergo
unum uidetis esse quod factum est, sic unum estote uos,
diligentes uos, tenendo unam fidem, unam spem, indiuiduam
karitatem. Heretici, quando hoc accipiunt, testimonium
contra se accipiunt, quia illi querunt diuisionem,
cum panis iste indicet unitatem. Sic et uinum in multis
racemis fuit, et modo unum est, unum est in sua natiuitate
calix post pressuram torcularis. Et uos post illa
ieiunia, post labores, post humilitatem et contricionem,
iam in nomine Christi tamquam ad calicem uenistis, et
ibi uos estis in mensa, et in calice, nobiscum uos estis.
Simul enim hoc sumimus, simul bibimus, quia simul uiuimus.
Item in sermone de infantibus: §. 1. Ita Dominus noster
Iesus Christus nos significauit, nos ad se pertinere uoluit,
misterium pacis et unitatis nostrae in mensa consecrauit.
Qui accepit misterium unitatis, et non tenet
uinculum pacis, non misterium accepit pro se, sed testimonium
contra se. Nulli est aliquatenus ambigendum,
unumquemque fidelium corporis et sanguinis dominici
tunc esse participem, quando in baptismate membrum
efficitur Christi, nec alienari ab illius panis calicisque consortio,
etiamsi ante, quam panem illum comedat, calicemque
bibat, de hoc seculo migrauerit in unitate


corporis Christi constitutus. Sacramenti quippe illius
participatione ac beneficio non priuatur, quando in se
hoc, quod illud sacramentum significat, inuenitur.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1325/1326