Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXIV. Post consecrationem non substantia, sed species remanet.

Specie et similitudo illarum rerum uocabula sunt,
que ante fuerunt, scilicet panis et uini. Unde in fine
cuiusdam missae oratur et dicitur: "Perficiant in nobis,
quesumus Domine, tua sacramenta quod continent, ut
que nunc specie gerimus rerum ueritate capiamus."


Postulat quippe sacerdos, ut corpus Christi, quod sub specie
panis et uini nunc geritur, manifesta uisione, sicuti reuera
est, quandoque capiatur. De qua uisione Dominus in euangelio
secundum Iohannem: "Qui diligit me diligetur
a patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei me
ipsum." Quamuis non inprobabiliter quidam exponant
hoc loco carnis et sanguinis ueritatem ipsam eorundem
efficientiam, id est peccatorum remissionem.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1323/1324
Gehe zu Spalte: