Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXVI. Non a quo, sed ante quem offeratur, considerandum est.

Item Augustinus in libro questionum Numeri. [quest. XX.]
Et dixit Dominus ad Moysem, et ad Eleazarum filium
Aaron sacerdotem: "Tollite thuribula erea e medio
exustorum, et ignem alienum hunc semina ibi, quia sanctificauerunt
thuribula peccatorum horum in animabus suis;
et facies laminas ductiles, circumpositionem altari,
quoniam oblata sunt ante Dominum, et sanctificata sunt, et
facta sunt in signum filiis Israel." Sed notandum, nouo
modo dicta sanctificata pena eorum, a quibus hoc peccatum
fuerat perpetratum, quia per eos exemplum datum est ceteris,
quo timerent. Circumpositionem autem altari cur
ex eis fieri uoluit, addidit dicens: "quoniam oblata sunt ante
Dominum, et sanctificata facta sunt in signum filiis
Israel." Non ergo in eis reprobari uoluit, quod a talibus oblata
sunt, sed potius hoc cogitare et attendi, ante quem
oblata sint, id est, quia ante Dominum, ut plus in eis ualeret


nomen Domini, ante quem oblata sunt, quam pessimum
meritum eorum, a quibus oblata sunt.

< Dokument zurück | | Dokument vor >