Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXVII. Penitencia eius, cuius negligentia de Christi sanguine aliquid stillat.

Item ex Decreto Papae Pii.
IX. Pars. Si per negligentiam aliquid de sanguine
stillauerit in terram, linguabitur, tabula
radetur. Si non fuerit tabula, ut non conculcetur, locus corradetur,
et igne consumetur, et cinis intra altare
condetur, et sacerdos XL. diebus peniteat. Si
super altare stillauerit calix, sorbeat minister stillam, et III.
diebus peniteat. Si super linteum altaris, et ad
aliud stilla peruenerit, IV. diebus peniteat. Si usque
ad tercium, IX. diebus peniteat. Si usque ad quartum,
XX. diebus peniteat, et lintheamina, que tetigerint
stillam, tribus uicibus minister abluat calice
subter posito, et aqua ablutionis sumatur, et iuxta altare
recondatur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1323/1324
Gehe zu Spalte: