Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXV. Dampnationem, non salutem acquirit qui indigne sacramentis Christi communicat.

Timorem quidem docet nos Apostolus, dicens:
"Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et
bibit." Fidem uero edocet nos sermo Domini, dicens:
"Hoc est, quod pro multis datur, corpus meum.
Hoc facite in meam conmemorationem." §. 1. Et Apostolus
de unigenito Dei filio: "Humiliauit semetipsum
factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis."
Cum ergo anima fidem habet his dictis, et considerat
magnificentiam gloriae ipsius, et admiratur nimietatem humilitatis,
quomodo tantus ac talis obediens patri fuit
usque ad mortem pro uita nostra: puto, quia possit prouocari
ad affectum, et dilectionem ipsius, et Dei patris,
qui unico filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit
illum. §. 2. Talem ergo fidem uel affectum
preparare debet in animo suo is, qui panem et calicem
Domini percipit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1321/1322
Gehe zu Spalte: