Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LIV. Ex Saluatoris et Apostolorum docemur exemplo ymnos cantare.

Item ex Concilio Tolletano III. [c. 12.]
XVIII. Pars. De ymnis canendis et Saluatoris, et
Apostolorum habemus exemplum. Nam et ipse Dominus
ymnum dixisse perhibetur, Mattheo euangelista testante:
"Et ymno dicto exierunt in montem Oliueti."
Et Paulus apostolus ad Ephesios scribit dicens: "Inplemini
Spiritu, loquentes uobis in psalmis, et
ymnis, et canticis spiritualibus." Et quia nonnulli
ymni humano studio in laudem Dei, atque Apostolorum et
martirum triumphos noscuntur esse conpositi, sicut hi,
quos beatissimi doctores Ylarius atque Ambrosius ediderunt,
quos tamen quidam specialiter reprobant pro eo, quod de
scripturis sanctorum canonum uel apostolica traditione non
existunt: respuant ergo et illum ymnum ab hominibus
conpositum, quem cottidie publico priuatoque offitio in fine


omnium psalmorum dicimus: "Gloria et honor Patri, et
Filio, et Spiritui sancto in secula seculorum, Amen." Nam
et ille ymnus, quem nato Christo in carne angeli cecinerunt:
"Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus
bonae uoluntatis," et reliqua, que ibi secuntur, ecclesiastici
doctores conposuerunt. Ergo nec ipsi in ecclesiis
canendi sunt, quia in sanctarum scripturarum libris non
inueniuntur? Conponuntur missae, siue preces, uel
orationes, siue conmendationes, seu manus inpositiones, ex
quibus, si nulla decantentur in ecclesia, uacant omnia
offitia ecclesiastica. Ammonet hoc fieri atque hortatur
Tymotheum apostolus, dicens: "Obsecro igitur primo
omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes,
gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus,
pro omnibus, qui in sublimitate sunt." Sicut igitur
orationes, ita et ymnos in laudem Dei conpositos, nullus
nostrum ulterius inprobet.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1307/1308
Gehe zu Spalte: