Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LIII. Quot missas in die sacerdotibus celebrare liceat.

Item Alexander Papa.
XVII. Pars. Sufficit sacerdoti unam in die una celebrare
missam, quia Christus semel passus est, et totum
mundum redemit. Non modica res est unam missam facere,
et ualde felix qui unam digne celebrare potest. Quidam
tamen pro defunctis unam faciunt, et alteram de die, si
necesse sit. Qui uero pro pecuniis aut adulationibus
secularium una die presumunt plures facere missas, non
estimo euadere dampnationem.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1307/1308
Gehe zu Spalte: