Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LV. In nouo testamento qui ymni ab angelis decantati inueniuntur.

Leo IX.
Hii duo solummodo ymni ab angelis in nouo testamento
inueniuntur decantati: "Alleluia," atque: "Gloria in
excelsis Deo." Quos pariter in Septuagesima intermittimus,
quia peccato hominis ueteris a conuentu angelicae iubilationis
expulsi in huius miserae uitae Babilonem, super
flumina eius sedemus, et flemus, dum recordamur illius
Sion, in qua Deum decet ymnus. Quod nouem ebdomadibus
Alleluia intermittimus, non incongrue per nouem ebdomadas
nouem angelorum ordines accipimus, quorum decimus
ordo per superbiam corruens angelicum numerum inminuit,
et a felicitate perturbauit. Qui condolentes suae
diminutioni, et parem ruinam sibi timentes, a perfecta
laude creatoris fuere prepediti. Quorum recuperationi et
consolationi consulens omnipotens Deus creator primum
hominem de limo terrae formauit, qui sui generis multiplicatione
dampna celestis patriae resarciret, atque angelorum
gaudia suppleret. Qua spe angelicus chorus admodicum
letatus. Non mirum, si ex lapsu ipsius hominis
fuit conturbatus. Unde nouem ordinum concentus in
laude creatoris remansit inperfectus, donec in
Christo resurgente resurrexit prolapsus ille protoplastus.
Ibi augmento sui collegii, et spe meliori angelicus exercitus
gauisus, in nouum Alleluia consurrexit totus, et in eo perstat
deuotus. Quem et nos pro modulo nostro imitantes, a
Septuagesima, quando lapsus protoplasti recitatur in
ecclesia, Alleluia nouem ebdomadibus intermittimus, scilicet
usque in Pasca, ubi Christus resurgens a mortuis tristiciam
nostram in gaudium uertit, et Alleluia nobis reddit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1309/1310
Gehe zu Spalte: