Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XLII.]

"Sunt plures, quos penitet peccasse, sed non omnino, reseruantes
sibi quedam, in quibus delectentur, non animaduertentes,
Dominum simul mutum et surdum a demonio
liberasse. Per hoc docet, nos numquam nisi de omnibus sanari.
Si enim uellet peccata ex parte reseruari, habentem septem
demonia, perficere potuit sex expulsis. Expulit autem
septem, ut omnia crimina simul eicienda doceret. Legionem autem
ab alio eiciens, neminem reliquit de omnibus, qui liberatum
possideret, ostendens, quod, etiamsi peccata sint mille,
oportere de omnibus penitere. Laudatus est enim Dominus,
quoniam eiecto demonio locutus est mutus. Numquam aliquem
sanauit, quem non omnino liberauit. Totum enim hominem
sanauit in sabbato, quia et corpus ab infirmitate, et animam
ab omni contagione, indicans penitentes oportere simul
dolere de omni crimine in anima orto et in corpore. Scio
enim Dominum inimicum omni criminoso. Quomodo ergo
qui crimen reseruat de alio reciperet ueniam? Sine amore
Dei consequeretur ueniam, sine quo nemo umquam inuenit gratiam.
Hostis enim Dei est, dum offendit perseueranter. Quedam
enim inpietas infidelitatis est, ab illo, qui iustus et iusticia est,
dimidiam sperare ueniam. Nam sine uera penitencia inueniret
gratiam? Penitencia enim uera ad baptismi puritatem
confitentem conatur ducere. Recte enim penitens quicquid
sordis post purificationem contraxit oportet ut abluat,
saltim lacrimis mentis. Sed satis durus est cuius mentis dolorem
oculi carnis nequeunt declarare; sed sciat culpabiliter se durum,
qui deflet dampna temporis, uel mortem amici, et dolorem peccati
non ostendit in lacrimis. Non itaque est, ut quis excuset se
fontem non habere lacrimarum, qui umquam lacrimis
ostendit dolorem temporalium. Quem ergo penitet omnino
peniteat etc."
X. Pars. [Gratian.] Auctoritas illa Naum prophetae:
"Non iudicabit Deus bis etc.," non ostendit omnia, que
temporaliter puniuntur, non ulterius a Deo punienda. Quamquam
enim Sodomitas, Egyptios, Israelitas in heremo super
eundem locum dicat Ieronimus temporaliter a Deo punitos, ne
in eternum punirentur, non tamen intelligendum est de omnibus
hoc generaliter; alioquin cuique sceleroso optandum esset, ut
celesti fulmine percussus, aut aquis inmersus, aut a serpentibus
uulneratus pro peccatis suis diuinitus interiret, ut eternos
cruciatus breuis et pena momentanea terminaret. Illud etiam


Apostoli falsum esset, quod de prostratis in deserto in epistola ad
Ebreos scribens ait: "Propter incredulitatem suam non intrauerunt
in terram promissionis." Ubi probatur, quod sicut
merito suae infidelitatis requiem illam amiserunt, ita propter
eandem infidelitatem ueram requiem eternae beatitudinis nullo
modo intrauerunt. §. 1. Intelligitur ergo illud Ieronimi de his
tantum, qui inter ipsa flagella penitenciam egerunt, quam, etsi
breuem et momentaneam, tamen non respuit Deus; sicut et illud
Prophetae: "Non iudicabit Deus bis in idipsum," de his tantum
intelligi oportet, quos supplicia presentia conmutant,
super quos non consurget duplex tribulatio. Qui autem inter
flagella duriores et deteriores fiunt, sicut Pharao, qui flagellatus
a Domino durior factus est, presentibus eterna connectunt, ut
temporale supplicium sit eis eternae dampnationis initium.
Unde Augustinus in Cantico Deuteronomii:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1225/1226
Gehe zu Spalte: