[C. XLI.] Item Ambrosius in XVIII. octonario.
[Psalm. 118.]"Prima consolatio est, quia non obliuiscitur misereri Deus;
secunda per punitionem ubi etsi fides desit, pena satisfacit
et releuat."
[Gratian.] Item opponitur de Ieronimo, qui super Naum
sentire uidetur, quod, si infidelis adulterando interficeretur,
de adulterio non amplius a Deo puniretur. Item, si illa
satisfactio non fuit, quam in adulterio uiuens pro homicidio
obtulit, cum adulterii eum penituerit, utriusque penitencia ei
inponenda erit; quod a ratione alienum ecclesiastica probatur
consuetudine, que pro eodem peccato (nisi reiteratum fuerit) nulli
penitenciam bis inponit. §. 1. Sed quod ei, qui crimen sibi reseruat,
de alio uenia non prestetur, non solum premissis probatur
auctoritatibus Esitii, Adamantii, Augustini, Smaragdi, Ysidori,
Gregorii, uerum etiam alia auctoritate eiusdem Augustini in
libro de penitencia. Ait enim: