Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

[C. XLIII.]

"'Ignis succensus est etc.' Hoc est, uindicta hic incipiet,
et ardebit usque ad extremam dampnationem."
[Gratian.] Hoc contra illos notandum est, qui dicunt:
"Non iudicabit Deus bis in id ipsum," ad omnia pertinere flagella,
quia quidam hic flagellis emendantur uel iudicantur, alii
hic et in eternum puniuntur, sicut Antiochus et Herodes. §. 1.
Quod autem super eundem locum de adultero infideli Ieronimus
sentire uidetur, ex uerbis eiusdem falsum esse probatur.
Exemplo enim illius, qui Israelitas maledixerat, et qui ligna
in sabbato collegerat, ostendit parua peccata breuibus et temporalibus
suppliciis purgari, magna uero diuturnis et eternis suppliciis
reseruari.
Ait enim: [in primum caput Naum]

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1225/1226