C. XII. Minus est secundum naturam coire, quam contra naturam delinquere.
Item Ambrosius in libro de Patriarchis. [lib. I. deAbraham c. 6.]
Offerebat sanctus Loth filiarum pudorem. Nam etsi
illa quoque flagiciosa inpuritas erat, tamen minus erat secundum
naturam coire, quam aduersus naturam delinquere.
Preferebat domus suae uerecundiae hospitalem gratiam,
etiam apud barbaras gentes inuiolabilem.