C. XIII. Grauiora sunt flagicia, que contra naturam probantur.
Item Augustinus Confessionum libro III. [c. 8.]Flagicia, que sunt contra naturam, ubique ac semper
repudianda atque punienda sunt; qualia Sodomitarum
fuerunt. Que si omnes gentes facerent, eodem criminis
reatu diuina lege tenerentur, que non sic fecit homines, ut
se illo uterentur modo. Violatur quippe ipsa societas,
que cum Deo nobis esse debet, cum eadem natura,
cuius ipse auctor est, libidinis peruersitate polluitur.