[C. XI.]
"Adulterii malum uincit fornicationem, uincitur autem abincestu. Peius est enim cum matre, quam cum aliena uxore
concumbere. Sed omnium horum pessimum est quod contra
naturam fit, ut si uir membro mulieris non ad hoc concesso uoluerit
uti. Usus enim naturalis si ultra modum prolabitur, in
uxore quidem ueniale est, in meretrice dampnabile
Iste, qui est contra naturam, execrabiliter fit in meretrice,
sed execrabilius in uxore. Tantum ualet ordinatio creatoris
et ordo creaturae, ut in rebus ad utendum concessis, etiam cum
modus exceditur, longe sit tollerabilius, quam in eis, que concessa
non sunt, uel unus uel rarus excessus."