Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Non est homicida qui aborsum procurat ante, quam anima corpori sit infusa.

Quod uero non formatum puerperium ad homicidium
pertinere noluit, profecto nec hominem deputauit,
quod tale in utero geritur. Hic de anima questio solet agitari,
utrum quicquid formatum non est nec animatum
quidem possit intelligi, et ideo non homicidium sit, quia nec
exanimatum dici potest, si animam non habebat. Item:
§. 1. Si illud informe puerperium iam quidem fuerat
sed adhuc informiter quodammodo animatum (quoniam
magna de anima questio non est) precipitanda indiscussa
temeritate sentenciae, ideo lex noluit ad homicidium pertinere,
quia nondum dici potest anima uiua in eo corpore,
quod sensu caret.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1121/1122
Gehe zu Spalte: