Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Fornicarii sunt non coniuges, qui sterilitatis uenena procurant.

Idem de nuptiis et concupiscentiis. [lib. I. c. 15.]
Aliquando eo usque peruenit hec libidinosa crudelitas,
uel libido crudelis, ut etiam sterilitatis uenena procuret, et,
si nichil ualuerit, conceptos fetus aliquo modo intra uiscera
exstinguat aut fundat, uolendo suam prolem prius interire
quam uiuere; aut, si in utero uiuebat, occidi ante, quam
nasci. Prorsus, si ambo tales sint, coniuges non
sunt, et, si ab initio tales fuerunt, non sibi per conubium,
sed per stuprum pocius conuenerunt. Si autem ambo tales


non sunt, audeo dicere, aut illa quodammodo est mariti
meretrix, aut ille adulter uxoris.
V. Pars. Gratian. De his, qui aborsum procurant,
queritur, an iudicentur homicidae, uel non?
Augustinus in libro questionum Exodi [quest. LXXX.] ait:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1121/1122
Gehe zu Spalte: