[C. IX.]
Idem in libro questionum Veteris et Noui Testamenti. [c. 23.]Moyses tradidit: "Si quis percusserit mulierem in
utero habentem, et abortiuum fecerit, si formatum fuerit,
det animam pro anima; si autem informatum fuerit, mulctetur
pecunia," ut probaret non esse animam ante formam.
Itaque si iam formato corpori datur, non in conceptu corporis
nascitur cum semine deriuata. Nam si cum semine
et anima existit ex anima, et multae animae cottidie
pereunt, cum semen fluxu quodam non proficit natiuitati;
sed si prius respiciamus, uidebimus, quid sequi debeamus.
Contemplemur facturam Adae. In Adam enim exemplum
datum est, ut ex eo intelligatur, quia iam formatum
corpus accepit animam. Nam poterat animam limo
terrae admiscere, et sic formare corpus. Sed ratione infirmabatur,
quia primum oportebat domum compaginari, et
sic habitatorem induci. Anima certe, quia spiritus est,
in sicco habitare non potest, ideo in sanguine fertur habitare.
Cum ergo liniamenta conpacta non fuerint,
ubi erit anima?