Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IX. Non licet monachis abbates pro suo arbitrio expellere, aut alios ordinare.

Nullam potestatem de cetero, nullam licentiam monachis
relinquimus pro arbitrio suo aut abbates expellere, aut
sibimet alios ordinare, (quia nulla auctoritas remanebit
abbati, si monachorum potestati ceperit subiacere,) ut de
cetero fideliter et studiose uniuersa, que uel ad diuini
cultus reuerentiam, uel ad utilitates eiusdem monasterii


pertinent, abbatis sollicitudo, ad quem potestas tota pertinere
conuenit, debeat adinplere.
IV. Pars. Gratian. Hinc etiam constitutum est, ut clerici
singulorum monasteriorum sint in potestate episcoporum, nec
alicui liceat extra eorum conscientiam monasteria edificare.
Unde in Calcedonensi Concilio [c. 4.] legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

831/832
Gehe zu Spalte: