Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Cum permissione episcopi abbas locum suum potest deserere.

Item ex Concilio Magontino.
Abbas pro humiliatione et cum permissione episcopi
locum suum potest relinquere; tamen eligant sibi fratres
abbatem de ipsis si habent, sin autem, de extraneis.
III. Pars. Gratian. Ecce in Tolletano concilio dicitur,
quod sacerdotes abbates et alia offitia instituere debeant.
B. Gregorius et Pelagius prohibent, dicentes, abbatem a fratribus
suae congregationis eligendum et ordinandum. Quomodo ergo
hec tanta diuersitas ad concordiam reuocabitur? Sed sciendum
est, quosdam monachos esse indomitae ceruicis et effrenatae
superbiae, quos dum abbates ad religionem cogere uoluerint, in
eorum deiectione conspirant, et alium moribus suis conuenientem
sibi preficere contendunt, quales erant illi, qui in necem
B. Benedicti conspirasse leguntur. Pro huiuscemodi constitutum
est, ut abbates et alia offitia per sacerdotes instituantur.
Unde Pelagius Papa scribit Opilioni Defensori dicens:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

831/832
Gehe zu Spalte: