C. VII. Baptisterium in monasterio non permittatur fieri.
Item Gelasius Papa.Pridem precepimus, ut de monasterio S. Andreae, quod
est super Mascalas, baptisterium propter monachorum molestias
debuisset auferri, atque in eodem loco, quo sunt
fontes, altare fundari, cuius rei perfectio hactenus est protracta.
Admonemus igitur fraternitatem tuam, nullam
iam moram post susceptas litteras nostras insererer,
sed repleto loco ipsorum fontium altare illic sine aliqua
dilatione fundetur, quatinus et predictis monachis opus Dei
secure liceat celebrare, et de negligentia tua non contra
fraternitatem tuam animus noster excitetur.