Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Missas publicas in cenobiis episcopi non celebrent, nec aliquod eis grauamen inferant.

Idem Castorio Episcopo Ariminensi.
Luminoso abbate referente plurimis in monasteriis
multa a presulibus preiudicia atque grauamina monachos
pertulisse cognouimus. Oportet ergo, ut tuae fraternitatis
prouisio de futura quiete eorum salubri disponat ordinatione,
quatinus conuersantes in illis in Dei seruitio, gratia illis
suffragante, mente libera perseuerent. Missas quoque publicas
in cenobio fieri omnimodo prohibemus, ne in
Dei seruorum recessibus, et eorum receptaculis ulla popularis
prebeatur occasio conuentus, quia non expedit
animabus eorum. Nec audeat ibi episcopus cathedram
collocare, uel quamlibet potestatem exercere inperandi,
nec aliquam ordinationem, quamuis leuissimam, faciendi,


nisi ab abbate fuerit rogatus, quatinus monachi semper
maneant in abbatum suorum potestate, ut remotis uexationibus
a cunctis grauaminibus diuinum opus cum summa
deuotione animi perficiant.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

829/830
Gehe zu Spalte: