Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. De libertate monachorum.

Item Gregorius omnibus Episcopis.
Quam sit necessarium monasteriorum quieti prospicere,
etc. Et infra: §. 1. Interdicimus igitur in nomine
Domini nostri, ex auctoritate B. Petri apostolorum
principis, (cuius uice huic Romanae ecclesiae presidemus),


ut episcoporum nullus aut secularium ultra presumat
de redditibus, uel cartis monasteriorum, uel de
cellis uel uillis, que ad ea pertinent, quocumque
modo seu qualibet occasione minuere, uel dolos uel inmissiones
aliquas facere. Et infra: §. 2. Defuncto
uero abbate cuiuscumque congregationis non extraneus
eligatur, nisi de eadem congregatione, quem sibi propria
uoluntate concors fratrum societas elegerit. Quod
si aptam inter se personam inuenire nequiuerint, sollerter
sibi de aliis monasteriis eligant ordinandum. Et infra:
§. 3. Pariter autem est custodiendum, ut inuito abbate ad
ordinandum alia monasteria, aut ad ordines sacros uel
clericatus offitium tolli exinde monachi non debeant. Et
infra: §. 4. Nullus monachum sine testimonio et concessione
abbatis in ecclesia aliqua teneat, uel ad
aliquem honorem promoueat. §. 5. Hanc ergo scriptorum
nostrorum paginam omni futuro in tempore ab omnibus
episcopis firmam statuimus illibatamque seruari, ut et suae
ecclesiae iuuante Domino tantummodo sint contenti iure,
et monasteria ecclesiasticis condicionibus, seu angariis, uel
quibuslibet obsequiis secularibus nullo modo subiaceant,
nullis canonicis iuribus deseruiant, sed remotis uexationibus
a cunctis grauaminibus diuinum opus cum summa
animi deuotione perficiant.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

829/830
Gehe zu Spalte: