Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X. Sine conscientia episcopi monasteria nullus edificet.

Quidam monachorum habitu utentes indifferenter per
ciuitates, necnon et monasteria et se ipsos presumptione
propria conmendant. Placuit igitur neminem
aut edificare aut construere monasteria, aut oratorii domum
sine conscientia ipsius ciuitatis episcopi. Item: [c. 8.]
§. 1. Clerici in ptochiis, monasteriis, aut martiriis
constituti sub potestate sint eius, qui in ea ciuitate est
episcopus, secundum traditionem sanctorum Patrum, neque
per presumptionem recedant a suo episcopo. §. 2. Eos
uero, qui ausi fuerint rescindere huiusmodi institutionem
quocumque modo, uel si noluerint subiacere proprio
episcopo, si quidem fuerint clerici, secundum, personarum
ordinationem subiaceant condempnationibus canonum,
si uero laici uel monachi fuerint communione
priuentur. Item: §. 3. Clerici, qui pauperum dispositioni,
uel monasteriorum uel martiriorum presunt, sub
potestate singularum ciuitatum episcoporum secundum
traditionem canonum perdurent, neque per suam temeritatem
episcopi sui moderationem declinent. Qui autem huiusmodi
dispositionem quolibet modo subuertere ausi fuerint,
et episcopo suo non obedierint, si quidem clerici fuerint,
canonicae dampnationi subiaceant, si autem monachi
uel laici sunt, a communione suspendantur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

831/832
Gehe zu Spalte: