Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Pro rebus transitoriis episcopus prouocatus non litiget.

Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 19.]
Episcopus nec prouocatus pro rebus transitoriis litiget.
Gratian. Quia ergo generaliter perfectis prohibetur in iudicio
contendere, patet, quod istis non licet stare coram iudice. §. 1.
His ita respondetur: prohibetur perfecto in iudicio stare captando
lucrum, sed non euitando dampnum. Vel aliter: Aliud est sua


possidere, aliud est communium procuratorem esse. Canonici.
non possident sua, quia res Deo oblatae non sunt alicuius.
Utuntur enim rebus ecclesiae, non ut suis, sed tamquam ad dispensandum
sibi creditis. Unde Prosper in libro de uita contemplatiua:
"Sacerdos, cui dispensationis cura conmissa est,
etc." require in causa eius, a quo pro ingressu monasterii pecunia
exigebatur. Sicut ergo isti non sua possident, ita nec sua repetunt,
sed res ecclesiae, quarum procurationem gerunt. Similiter
quod in iudicio prohibentur contendere sic intelligendum est,
uidelicet, ut non sibi stent coram iudice, sed aliis. Aliis autem
coram iudice astitisse, et pro eis iudicem interpellasse nonnullos
sanctorum legimus. Hi autem non sibi stant, sed pauperibus,
quorum necessitatibus profutura repetunt, et ita non prohibentur
stare coram iudice. §. 2. Illud uero euangelii: "Si quis abstulerit
tibi tunicam, etc." non precipientis est, sed exhortantis.
Unde Augustinus ait: [lib. XIX. contra Faustum, c. 25.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

731/732
Gehe zu Spalte: