Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Peccat, qui ultra debitum exigit, non qui sibi debita reposcit.

Quod debetur, etsi benigne remittitur, non tamen
inique repetitur. Peccat autem qui exigit ultra debitum,
ideoque lex modum figens penam talionis instituit. Sed
tu eo longe es a peccato iniusti exactoris, quo omnino non
exigis debitum, ideoque bonus magister ait: "Qui te percutit
in maxillam, prebe ei et alteram," presertim ne
cogamur et ipsi reddere debitum ab eo, qui nullum habet
debitum.
[Gratian.] Sic et cetera accipies.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

733/734
Gehe zu Spalte: