Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

QUESTIO I.

GRATIANUS.
Quod sua repetere non possint, facile posse probari uidetur.
Ait enim Dominus in euangelio: "Si uis perfectus esse,
uade, et uende omnia, que habes, et da pauperibus." Quia ergo
isti iter perfectionis arripiunt, non licet eis sua habere. Multo
ergo minus licet eis repetere, quia non debet repeti quod possideri
non licet. §. 1. Item: "Si quis uoluerit tunicam tuam
tollere, et in iudicio tecum contendere, dimitte ei et pallium."
§. 2. Item Apostolus in epistola ad Corinthios: "Secularia igitur
iudicia si habueritis, omnino peccatum est in uobis." §. 3. Item
Gregorius exponens: "Omnia mihi licent, sed ego sub nullius
redigar potestate," inquit: "Cum mens concepta desideria sequitur,
seruire rebus conuincitur, quarum amore superatur."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >