Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. CV. Excommunicatis non communicat qui eis animo non consentit.

Item Zacharias Papa Bonifatio Martiri. [in epistola,
cuius initium est: "Benedictus Deus."]
Quod predecessor noster beatae memoriae Gregorius,
huius sedis apostolicae presul, dum ad predicandum
uerbum euangelii tuam misisset fraternitatem in
Germaniae partibus et gentibus illis paganis, et uerbo
pollicitationis illam uoluit esse ante munitam, ita ut
orthodoxos episcopos, presbiteros, uel quoscumque reperire
potuisses in uerbo exhortationis perfectos, amplius
confirmares, et eis communicares (quod et factum est); si


quos uero seductores episcopos aut pseudopresbiteros
a recto fidei tramite deuiantes reperisses, nulla tibi cum
eis esset communio, quod te, Deo solatiante, usque
ad presens spiritualiter seruasse confessus es, uel, si
omnino propter principalem et humanum fauorem gentis
Francorum, dum ad eos accessisses, corporaliter abstinere
non ualuisti cogente ecclesiarum Dei necessitate,
et tamen in eorum consilio et communionis consensu
anima tua non est coinquinata: itaque propter hoc, quod cum
eis conuersatus es, non consentiens iniquitati eorum, nullum
tibi est detrimentum coram Deo.
IX. Pars. Gratian. Excommunicationis autem forma et
modus, atque reconciliationis hic est:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

673/674
Gehe zu Spalte: