Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. CIV. De Bonifatio, qui excommunicatis et pseudoepiscopis se non communicaturum iurauit.

Item Bonifatius Martir Zachariae Papae. [in
epist., quae incipit: "Paternae."]
Antecessor predecessoris uestri uenerandae
memoriae Gregorius, dum me indignum ordinauit et ad
predicandum uerbum Dei Germanicis gentibus misit,
sacramento me astrinxit, ut canonicis et iustis episcopis
et presbiteris in uerbo et facto et consensu
astipulator et adiutor fierem. Hoc autem cum diuina
gratia inplere studui; falsos autem sacerdotes ypocritas
et seductores populorum uel corrigerem ad uiam salutis,
uel declinarem et abstinerem a communione ipsorum; quod
ex parte seruaui, et ex parte custodire et inplere non
potui; sed spiritualiter inpleui sacramentum, quia
in consensum et in consilium eorum non uenit anima
mea, corporaliter autem ab eis omnino abstinere non potui.
Dum enim uenissem ad principem Francorum cogente
ecclesiarum necessitate, non tales ibi reperi quales uolui,
sed tamen in sancta communione corporis Christi
illis non communicaui.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

673/674
Gehe zu Spalte: