Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. CIII. De his, qui sine culpa excommunicatis communicant.

Item Gregorius VII. [lib. V. Regesti, in
Concilio Romae habito]
Quoniam multos peccatis nostris exigentibus pro causa
excommunicationis perire cottidie cernimus, partim ignorantia,
partim nimia simplicitate, partim timore, partim
etiam ex necessitate, deuicti misericordia anathematis
sententiam ad tempus, prout possumus, temperamus.
Apostolica itaque auctoritate ab anathematis uinculo hos
subtrahimus, uidelicet uxores, filios, seruos, ancillas,


seu mancipia, nec non rusticos et seruientes nec non
et omnes alios, qui non adeo curiales sunt, ut eorum
consilio scelera perpetrentur, et eos, qui ignoranter excommunicatis
communicant, siue illos, qui communicant
cum illis, qui excommunicatis communicant.
Quicumque autem aut orator, siue peregrinus,
aut uiator in terram excommunicatorum deuenerit, ubi
non possit emere uel non habeat unde emat, ab excommunicatis
accipiendi damus licentiam. Et si quis excommunicatis
non in sustentatione superbiae, sed
humanitatis causa dare aliquid uoluerit, non prohibemus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

671/672
Gehe zu Spalte: