Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. CII. De his, qui cum excommunicatis communicant.

Excellentissimus rex Karolus apostolatum nostrum consuluit,
quid sit agendum de his, qui communicant cum his,
qui cum Engiltruda sepe dampnata communicant femina,
quoniam eam cum communicatoribus suis et fautoribus
pari uinculo anathematis constat esse astrictam.
Quapropter nunc beatitudini tuae iniungimus, ut, super hoc
nostra auctoritate fretus, curam de his sumere studeas,
et quia docta diuinitus sanctitas tua ualde nouit,
aliud esse ex necessitate, aliud ex ignorantia, atque
aliud, quod studio delinquitur, istudque posterius duobus
prioribus strictius esse puniendum, idcirco sollerter
inuigilet, et cauta districtione singulorum modos
diiudicet, quatinus hi qui ex necessitate uel ignorantia
delinquunt auctoritate nostra per te absoluantur: si
tamen ipsa eorum ignorantia, uel necessitas uera, et non
simulata, uel non ex uoluntate processerit, quia, ut bene
nosti, sunt plerique qui possunt quidem, sed nolunt
recta nosse. Unde Psalmista de huiusmodi: "Noluit,"
inquit, "intelligere, ut bene ageret." Illos autem,
qui studio suo obligantur, et contemptu interdicta nostra
postponunt, non nisi digna satisfactione preueniente uolumus
a te prorsus absolui.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

671/672
Gehe zu Spalte: