Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XCVII. De eodem.

Item Augustinus. [sermone VI. de uerbis Domini]
Qui resistit potestati Dei ordinationi resistit. Sed
quid si illud iubeat, quod non debeas facere? Hic
sane contempne potestatem. Ipsos humanarum legum
gradus aduerte. Si aliquid iusserit curator, non
faciendum est? Tamen, si contra proconsulem
iubeat, non utique contempnis potestatem, sed eligis maiori
seruire. Nec hinc debet minor irasci, si maior prelatus
est. Rursum si aliquid ipse consuli iubeat,
et aliud iubeat inperator, si uel aliud inperator et
aliud Deus, quid iudicatis? Maior potestas Deus.
Da ueniam, o inperator: tu carcerem, ille gehennam
minatur. Hinc iam tibi assumenda est fides tua tamquam
scutum, in quo possis omnia ignita iacula inimici
extinguere.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

669/670
Gehe zu Spalte: