Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XCVIII.]

Idem Donatistis. [epist. CLXVI.]
Inperatores, si in errore essent (quod absit), pro
errore suo contra ueritatem leges darent, per quas iusti
et probarentur, et coronarentur, non tamen faciendo
quod illi iuberent, quia Deus prohibet. Sicut
iusserat Nabuchodonosor, ut aurea statua adoraretur, quod
qui facere noluerunt Deo talia prohibenti placuerunt.
Quando autem inperatores ueritatem tenent pro
ipsa contra errorem iubent. Quod quisquis contempserit
ipse sibi iudicium acquirit. Nam inter homines penas
luit, et apud Deum frontem non habebit, quia hoc
facere noluit, quod ei per cor regis ipsa ueritas iussit. Sicut
ipse Nabuchodonosor, post miracula salutis trium
puerorum conmotus atque mutatus, pro ueritate contra
errorem edictum proposuit, ut quicumque blasphemarent
deum Sidrac, Misac et Abdenago, in interitum irent, et


domus eorum in dispersionem. Et non uultis, ut aliquid
tale contra uos iubeant inperatores Christiani, cum sciant a
uobis, quos rebaptizatis, Christum exsufflari? Idem
in Psalmis: §. 1. Iulianus extitit infidelis inperator.
Nonne extitit apostata, iniquus, ydolatra? Milites
Christiani seruierunt inperatori infideli. Ubi ueniebatur ad
causam Christi, non agnoscebant nisi illum, qui in celo erat.
Quando uolebat, ut ydola colerent, ut turificarent,
preponebant illi Deum. Quando autem dicebat, producite
aciem, ite contra illam gentem, statim obtemperabant
et distinguebant deum eternum a domino temporali.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

669/670
Gehe zu Spalte: