Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XCVI. Et qui peccat, et qui peccanti consentit uterque dampnatur.

Item Nicolaus Papa Lothario Regi.
Ita corporis tui cedere motibus consensisti, et relaxatis


uoluptatum habenis temetipsum in lacum miseriae et in
lutum fecis prohibitum deiecisti, ut qui positus fueras ad
gubernacionem populorum effectus sis ruina multorum.
Probat hoc Teugaldi et Guntarii dudum episcoporum
legitimus casus, qui pro eo, quod te minime conpetenter
erudierunt, quin stet imo quia preuaricationem tuam tegere
argumentis suis, et sub quadam iustitiae specie, fucatis quibusdam
exquisitis adinuentionibus, equitatem obruere
studuerunt, nostra sunt apostolica auctoritate depositi,
et ab omni episcopatus regimine regulariter sequestrati.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

669/670
Gehe zu Spalte: