Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXXXVII. Iniuste aliquem anathematizans sibi, non alii nocet.

Illud plane non temere dixerim, quod si quisquam
fuerit fidelium anathematizatus iniuste, ei potius oberit, qui
facit, quam ei qui hanc patitur iniuriam. Spiritus
enim sanctus habitans in sanctis, per quem quisque ligatur
aut soluitur, inmeritam nulli ingerit penam. Per eum
quippe diffunditur karitas in cordibus nostris, que non agit
perperam. Pax ecclesiae dimittit peccata, et ab ecclesiae
pace alienis tenet peccata non secundum arbitrium
hominum, sed secundum arbitrium Dei. Petra
tenet, petra dimittit; columba tenet, columba dimittit.
[Gratian.] Item Salomon: "Sicut auis in incertum
uolans, et passer quolibet uadens, sic maledictum frustra
prolatum uenit super eum, qui misit illud."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

667/668
Gehe zu Spalte: