Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXXXVI. Veritatem prodit non solum qui pro ueritate mendacium loquitur, sed etiam qui ueritatem non libere predicat.

Item Iohannes Crisostomus. [id est, Auctor operis imperfecti,
in Matth. hom. 25.]
"Nolite timere eos, qui occidunt corpus," ne forte
propter timorem mortis non libere dicatis quod audistis, nec
fiducialiter predicetis omnibus quod in aure soli audistis.
Sicut ergo ex his uerbis ostenditur non solum
ille proditor est ueritatis, qui transgrediens ueritatem palam
pro ueritate loquitur mendacium, sed etiam ille, qui non
libere pronunciat ueritatem, quam libere pronunciare
oportet, aut non libere ueritatem defendit, quam libere defendere
conuenit, proditor est ueritatis. Nam sicut sacerdos
debitor est, ut ueritatem, quam audiuit a Deo, libere
predicet, sic laicus debitor est, ut ueritatem, quam audiuit
a sacerdotibus probatam quidem in scripturis, defendat fiducialiter.
Quod si non fecerit, prodidit ueritatem.
"Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio
fit ad salutem."
Gratian. Nec sententia potius iudicem ledit quam eum, in
quem fertur.
Unde Augustinus ait:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

667/668
Gehe zu Spalte: