Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXXXV. Qui Christianum se negat Christum negare conuincitur.

Item Augustinus. [tractatu CXIII. ad cap. 18. Ioannis.]
Non solum abnegat Christum qui dicit eum non esse
Christum, sed ille etiam qui, cum sit, negat se esse Christianum.
Dominus enim non ait Petro, "discipulum meum te
esse negabis." Negauit ergo ipsum, cum se negauit
eius esse discipulum. Quid autem aliud isto modo, quam
se negauit esse Christianum? Idem: [tractatu LXVI.]
§. 1. Timendo carnis tuae mortem mortem dabis animae tuae.


Quanta enim uita est confiteri Christum, tanta mors
negare Christum. An Apostolus Petrus (sicut eum qui
fauore peruerso excusare nituntur) Christum non negauit
quia interrogatus ab ancilla hominem se nescire respondit?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

665/666
Gehe zu Spalte: