Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXXXIV. Christum negat qui peruersis socium se facit.

Item Ieronimus [in epistolam ad Titum, c. I. in
extremo.]
Existimant quidam in eo tantum negari Deum, si in
persecutione quis a gentibus conprehensus se confiteri
rennuerit esse Christianum. Ecce Apostolus
omnibus, que peruersa sunt, factis Deum asserit negari.
Christus sapientia est, iustitia, ueritas, sanctitas, fortitudo.
Negatur per insipientiam sapientia, per iniquitatem iustitia,
per mendacium ueritas, per turpitudinem sanctitas, per inbecillitatem
animi fortitudo. Quocienscumque uincimur
uiciis atque peccatis, tociens Deum negamus, et e
contrario, quociens bene quid agimus, Deum confitemur.
Nec arbitrandum est in die iudicii illos tantum a Dei
filio denegandos, qui in martirio Christum negauerunt,
sed et illos omnes, quorum opere, uel sermone,
uel cogitatione Christus negatur, negat uel confessus
confitetur. De hac puto confessione quod discipulis
precepit dicens: "Eritis michi testes in Ierusalem, et in
omni Iudea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

665/666
Gehe zu Spalte: