Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXXXVIII. Cuius uita offitio non congruit, alios ligatus soluit.

Item Gregorius in omelia XXVI.
Plerumque contingit, ut iudicis locum teneat,
cui ad locum uita minime concordat, ac sepe agitur,


ut uel dampnet inmeritos, uel alios ipse ligatus soluat,
sepe in soluendis ac ligandis subditis suae uoluntatis motus,
non autem causarum merita sequitur. Unde fit, ut ipse
ligandi et soluendi potestate se priuet et cet. Et
infra: §. 1. Sepe fit, ut erga quemlibet proximum odio uel
gratia moueatur pastor. Iudicare autem de subditis digne
etc. Et infra: Unde recte per prophetam dicitur:
"Mortificabant animas, que non moriuntur, et uiuificabant
animas, que non uiuunt." Non morientem quippe mortificat
qui iustum dampnat, et non uicturum uiuificare nititur
qui reum a supplicio soluere conatur. §. 2. Causae
ergo pensandae sunt, et tunc ligandi ac soluendi potestas
exercenda. Videndum est, que culpa precessit,
et que sit penitentia secuta post culpam, ut
quos omnipotens Deus per conpunctionis gratiam uisitat,
illos pastoris sententia absoluat. Tunc enim uera est
absolutio etc. Et infra: §. 3. Ex qua consideratione intuendum
est, quod illos debemus nos per pastoralem
auctoritatem soluere, quos auctorem nostrum cognoscimus
per suscitantem gratiam uiuificare. Et infra: §. 4. Veniat
itaque foras mortuus, id est culpam confiteatur peccator.
Venientem uero foras discipuli soluunt, quia
pastores ecclesiae ei debent penam amouere, quam meruit
qui non erubuit confiteri quod fecit. §. 5. Hec de solutionis
ordine breuiter diximus, ut sub magno moderamine
pastores ecclesiae uel soluere debeant, uel
ligare.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

667/668
Gehe zu Spalte: